aperi Libane portas tuas et comedat ignis cedros tuas
ulula abies quia cecidit cedrus quoniam magnifici vastati
sunt ululate quercus Basan quoniam succisus est saltus munitus
vox ululatus pastorum quia vastata est magnificentia eorum
vox rugitus leonum quoniam vastata est superbia Iordanis
haec dicit Dominus Deus meus pasce pecora occisionis
quae qui possederant occidebant et non dolebant et
vendebant ea dicentes benedictus Dominus divites facti sumus et
pastores eorum non parcebant eis
et ego non parcam ultra super habitantes terram dicit
Dominus ecce ego tradam homines unumquemque in manu proximi sui
et in manu regis sui et concident terram et non eruam de manu
eorum
et pascam pecus occisionis propter hoc o pauperes gregis et
adsumpsi mihi duas virgas unam vocavi Decorem et alteram vocavi
Funiculos et pavi gregem
et succidi tres pastores in mense uno et contracta est
anima mea in eis siquidem anima eorum variavit in me
et dixi non pascam vos quod moritur moriatur et quod
succiditur succidatur et reliqui vorent unusquisque carnem
proximi sui
et tuli virgam meam quae vocabatur Decus et abscidi eam ut
irritum facerem foedus meum quod percussi cum omnibus populis
et in irritum deductum est in die illa et cognoverunt sic
pauperes gregis qui custodiunt mihi quia verbum Domini est
et dixi ad eos si bonum est in oculis vestris adferte
mercedem meam et si non quiescite et adpenderunt mercedem meam
triginta argenteos
et dixit Dominus ad me proice illud ad statuarium decorum
pretium quod adpretiatus sum ab eis et tuli triginta argenteos
et proieci illos in domo Domini ad statuarium
et praecidi virgam meam secundam quae appellabatur
Funiculus ut dissolverem germanitatem inter Iudam et inter
Israhel
et dixit Dominus ad me adhuc sume tibi vasa pastoris
stulti
quia ecce ego suscitabo pastorem in terra qui derelicta
non visitabit dispersum non quaeret et contritum non sanabit et
id quod stat non enutriet et carnes pinguium comedet et ungulas
eorum dissolvet
o pastor et idolum derelinquens gregem gladius super
brachium eius et super oculum dextrum eius brachium eius
ariditate siccabitur et oculus dexter eius tenebrescens
obscurabitur